monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17 > uwbM.p.th.f.68.321 > 4 > 13 > uwbM.p.th.f.68.189 > sluMscr.Dresd.A.145.b.80 > 20
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XIX.Quomodo Illyricum et Occidens propter Ioannem ab orientalibus se suspenderint episcopis. <<<     >>> XXI.De Eutropio lectore, propter Ioannem in carcerem coniecto.

Cassiodorus, 10, CAPUT XX.De ordinatione Arsatii Constantinopolitani et eius odio propter Ioannem.

1 Transactis itaque diebus paucis, Arsatius Constantinopoleos ordinatur episcopus, Nectarii frater, valde longaevus, et ultra octoginta annorum habens, qui mansuetissime nimis regebat episcopatum. [SOCRATES, lib. VI, cap, 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 328.]
2 Cuius opinioni [ms. et ed. V., opinio] derogavit postea, quod de Ioannis amatoribus agebatur. Nam dum Arsatio communicare nollent, nec orationem habere communem; sed, sicuti dictum est, seorsum et per loca secreta ultima civitatis, sacra celebrarent, haec ille renuntiavit imperatori. Cumque iussisset ut eos manu militari turbaret, lapidibus atque fustibus populum convertit in fugam.
3 Nobiliores autem et proniores in amore Ioannis redegit in carcerem. Porro milites, ut assolet, accepta fiducia, praedam circa mulierum ornamenta faciebant, zonas aureas, dextralia, monilia, lavatoria [ms. Lyr. et ed. V., libatoria], annulos, diademata, et cum ipsis auribus earum auferentes inaures. Ob quam rem turba maxima et gemitus in civitate provenit.
4 Nec sic tamen illi affectum deposuere Ioannis; verum publice plurimi convenire nec in platea, nec in balneo praesumebant. Quibusdam etiam erat domi quoque manere periculosum, ita ut civitatem declinarent; multi siquidem viri plurimaeque mulieres nobili genere procreatae, virginitate atque virtute vitae laudabiles, fugerunt. [SOZOMEN. lib. VIII, cap. 23, p. 789.]
5 Eo tempore etiam grando vehemens Constantinopoli et circa eius suburbana descendit. Quod factum est consulatu eodem Honorii sexto et Aristenis [An. Dom. 404], die tricesima Septembris mensis; quod dicebant Dei iracundia gestum, eo quod sine iudicio Ioannes fuerat condemnatus. Quibus verbis crementum dedit mors Augustae continuo subsecuta. Quarta namque die post grandinem est defuncta.
6 Tunc enim et Cyrinus Chalcedonensis episcopus, qui Ioannem crebro laceraverat, secto pede defunctus est. [SOZOMEN. lib. VIII. cap. 16, p. 780.]
7 Alii tamen dicebant Ioannem hoc iuste perpessum, eo quod multas ecclesias Novatianorum, Quartodecimanorum et aliorum tulisset [Ed. V., abstulisset] haereticorum. [SOCRATES, lib. VI, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 328.]
Cassiodorus HOME

bav824.304 bnf1603.213

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik